Text.Duchesne.1575-02.A2r/Text
[sig. A2r] Generosissimo ac splendissimo viro Iacobo de la Fin, Regij ordinis Equiti Aurato, eiúsque Nobili cubiculario, D[omino] de la Fin la Nocle, Pluuiers, Baroni d’Ambusson, &c. Iosephus Quercetanus. S[alutem].
Memoriæ proditum est, Pythagoram, hominum vitam dixisse consimilem sibi videri eius Panegyris ac mercatus Græciæ nobilissimi, quò nonnulli certandi, alij emendi & vendendi, alij verò spectandi tantum causa se conferebant: Philosophos autem eos esse qui neque plausum & coronam, neque quæstum & lucrum sectarentur, sed studiose naturam rerum in- [sig. A2v] tuentes, vim illius effectricem accuratè animaduerterent. Quod Philosophandi meditandíque studium tantis laudib[us] sapientes prisci extulerunt, vt eorum animos qui se totos huic disciplinæ consecrarent, quasi diuinos, atque à terrestrium rerum contagione & humilitate ad vitam propè cœlestem sublatos admirarentur, colorent, summísque honoribus prosequerentur. Quippe quòd illorum studia vel propter vtilitatem, vitæ opportunissima, vel propter incredibilem oblectationem iucundissima esse staruerent. Qua de causa Plato tum demum preclarè cum rebus humanis actum iri aiebat, quum vel Philosophi regnarent, vel Reges philosopharentur. Quam igitur dissimilis huius nostri seculi ratio! imò verò quam [sig. A3r] fœda labes ac macula! quum ij qui se totos ad res Naturæ perscrutandas, arcanaque illius cognoscenda addixerunt, à plerisque non modò sannis & dicteriis exagitantur, verùm etiam de medio tollendi iudicantur. Ex istiusmodi hominum caterua, Aubertus, nescio quis, nuper in medium prodiit, qui quorum neque industriam imitari, neque fœlicitatem assequi potuit, eos his epithetis Carbonariorum, Ciniflonum, Fumiuororum ornauit: & iisdem contumeliis summum illum abstrusioris Philosophiæ parentem, Albertum Magnum, insectatus est, atque in illam non minùs vetustam, quàm reconditam Physices partem (quæ vulgò Alchymia nuncupatur) multa est debacchatus, omnésque etiam eius studiosos propè luce indignos e- [sig. A3v] xisimat: quum tamen illa, non modò propter innumera ad vitam humanam tuendam remedia, quibus abundat, in pretio sit, sed etiam clarissimorum & doctissimorum scriptis comprobata. Quorum alij, maiorum memoria, præclara generi humano munera ex illius diuinæ artis mysteriis prodiderunt: alij hoc seculo, nihil quod ad illorum imitandam virtutem, ad vitam humanam sustinendam & morbos depellendos pertineat, prætermittunt. Et sanè ars illa eiusmodi est, qualem tot iíque Doctissimi descripserunt. Neque verò illi macula vlla propter Sophistarum & præstigiatorum inscitiam & improbitatem inurenda est: quum multos olim Philosophiæ clarissimum nomen professos esse constet, qui istius artis magnitudine & di- [sig. A4r] gnitate illecti,l communem viuendi rationem contempserunt. Sed ad Aubertum redeo, qui haud scio, an cum quoquam meliùs comparari possit, quàm cum illo Phormione, qui cum de re militari coram Hannibale disseruisset,[1] ad extremum elogio illo notatus ab ipso dicitur: Multos se deliros senes vidisse, sed qui magis quam ille deliraret, neminem. Quid enim inscitius, quid denique ineptius quam ea de re vel in magno hominum conuentu disserere, vel in publicum libellos edere, quam tibi neque disciplina neque vllo vsu notam esse fateare? Vt autem hanc artem omnium pulcherrimam ab istius qualiscunque hominis contumeliis vindicarem, perutile mihi visum est, libellum hunc ad illius dignitatem tuendam emittere, & huius argumenta qualiacunque [sig. A4v] sunt oppugnare. Quum autem, vir Generosissime animaduerterem, te summo ingenio præditum, & ex illustri genere natum, inter arma educatum, magnisque Regiis & Principum nostrorum negotiis obeundis occupatum: huius tamen nostræ artis studiosum esse, optimum factu iudicaui hunc meum libellum sub tuo clarissimo nomine prælo committere: tum vt iudicium meum, quod de animi tui magnitudine & dotibus fero, prædicarem: tum vt ex nominis tui splendore aliquam meo labori dignitatem compararem. Quem si tibi, tuique similibus, ingenio & nobilitate præstantibus gratum esse intellexero, dabo operam ne meo erga hanc antiquissimam artem studio defuisse videar. Vale, & nos vt soles, ama. Cal[endis] April[is]. 1575.
- ↑ See Michel Pretalli, 'Hannibal versus Phormio: Theory and Practice in Italian Military Literature at the End of the Renaissance', in: Archives Internationales d'Histoire des Sciences 69 (2019), n° 182-183, pp. 374-418