Maurice, Landgrave of Hesse-Kassel to Heinrich Nollius; 1611, January 28
Author: | Maurice, Landgrave of Hesse-Kassel | |
Recipient: | Heinrich Nollius | |
Date: | 1611, January 28 | |
Place: | Marburg |
|
Pages: | 1 | |
Language: | Latin |
Editor: | Edited by Julian Paulus |
Source: | Kassel, University Library, 2° Ms. chem. 19[1, f. 304 (olim 291) |
Quote as: | https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=550 |
Note: | Beilage, Brief |
Regest (ChatGPT-4o)
Edition
[f. 304r] Litterae tuae cum communicatis procesibus nobis traditae, partim bona, partim mala, partim te ut ph[ilosoph]o digna, partim indigna, vir ornatissime, attulerunt. Laridandus{?} sane ttus in tanta ph[ilosoph]ia conatus, sed quod ph[ilosoph]os te longe doctiores & experientia rerum{?} chymicarum instructiores deferre apud nos conarius, illiberatissimum; deinde praeter discursus nihil affers, ma[teri]am, operationem & usum (uti sufficamur) quia ne scis ideo & sub umbra ph[ilosoph]icae occultationis retices, quod igitur a nobis judicium exspectes, cum de occultatis judicium nobis temere non sumamus, jam habes & adeptus es. Quod fi v. veri ph[ilosoph]i more dicenda dixeris idque aperte clare, apertum quoque & clarum judicium recipies. Sub finem harum consulimus tibi ut nostro solo nato & educato, si in hac excellenti ph[ilosoph]ia ulterius versari volueris, dao{?} praecaveas, primum ne inanibus opnionibus te emaceres, hdm. in te praestantiores ph[oilosoph]os non aculeo mordaei laceres. In his u. defensores nos acerrimos, in illis vero condolentes commiseratores perpetiis deprehendes.
Vale. Marchioburgi 28 jan[uarii] a[nno] 1611. [f. 304v] {Vermerk:} Ad M[agistrum] Henricum Nollium responsum.