Johannes Heupel to Maurice, Landgrave of Hesse-Kassel; 1612, May 11

From Theatrum Paracelsicum
Author: Johannes Heupel
Recipient: Maurice, Landgrave of Hesse-Kassel
Date: 1612, May 11
Place: Marköbel bei Hanau

Pages: 1
Language: Latin
Editor: Edited by Julian Paulus
Source: Kassel, University Library, 2° Ms. chem. 19[1, f. 218-219 (olim 208-209)
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=7528

Regest (ChatGPT-4o)

Edition

[f. 218r] Benedictio divina per Christum.

Illustrissime et potentissime princeps, Domine clementissime, Etsi Tuae Celsitudinj quae iam occupatissima est in negotijs Imperij Epistola mea molestus esse nolim, Tamen amor ad patriam et T[uam] C[elsitudinem] me vincit(?), ut T.C. de quibusdam in Eccelsiae Christi bonam admoniam praesertim hoc tempore. Tuam igitur Celsitudinem ea qua decet Oberuantia rogatam volo submisse, ut hanc meam epistolam ubi licet per otium perlegat. In Apocalypsi S. Johannis Christus statum Ecclesiae futurum a tempore reformationis Ecclesiae indicat capite 12. et seqq. videlicet persecutionem Ecclesiae per 2 bestias. per primam bestiam innuit imperatores qui instar bestiae sunt pijs. per 2dum autem papam. Capite 17 describit priorem bestiam, quod habent 7. capita seu Imperatores eam portantes, quinque coliderunt h[oc] e[st] tam certo cadent ac si iam factum esset, Vnus est, quia certe venturus, Septimus Veniet at paruo tempore manebit. Octauus Venturus, erit de illis Septem, 15 bellum mouet Ecclesiae admodum cruentum et magnum, et cum falsa propheta in dum nationem proijcietur et Christus Vincet per 10 Corua protestantium. Haec prophetia non roicienda in primam vel 2. et 3. aetatem, hoc enim esset contra ordinem et methodum spiritus s[ancti] sed incipit ab eo tempore ubi detectum est scortum Romanum, sub Friderico tertio vel saltem Maximiliano primo, vbi 7. Imperatoros, vnius familiae seu stirpis portantes bestiam secundam, bestalias erunt Ecclesiae. Septimus nunc instat, Octauus Veniet et erit ex illis Septem, vnius stirpis, Hispanum puto, ibi revixit prior bestia mortua in antecessoribus bestialibus; is tantos metus exicitabit, vt opus sit 10 cornubus protestantium Vt omnem suam vim et potestatem conferant ad defensionem Ecclesiae et bestiae ruinam Vt est Aporcalypsεως 18. cap[ite] et 17 v 12. 13. 14. 16. 17. 18.

Tu igitur magnanime potentiss[ime] et prudentiss[ime] D[omine] Princeps, pro tua prudentiae perpende e textu Apocylpseos S[anctae] quid velim, et apud reliquas Columnas Imperij impedias conatus huius octaui; et haec mea bono animo suscipiat etiam atque etiam rogo ea qua par est obseruantia. Vincenti dabit Christus album lapidem, et super hac nomen nouuum scriptum, quod nemo nouit, Nisi qui accipit Apocal. 2 v 17.

Dominus Jesus Tuae Celsitudinj abundè dicat, et per spiritum fortitudinis et sapientiae ita regat eam, ut ipsi grata et Ecclesiae Salutaria peragere queat. Amen. Dabantur raptim in Marckköbel prope Hanoviam 11 Maij A[nno] C[hristi] 1612.

Tuae Celsitud[inis] Subiectiss[imus] et fideliss[imus] seruus

Johannes Heupelius Minister Ecclesiae Christi in oppido Marckköbel prope Hanoviam.


[f. 219v] Dem durchleuchtigen vnd Hochgebornen Fursten vnd Herrn, Herrn Mauritzen Landgraffen zu Hessen, grauen zu Catzenelnbogen, Deitzs, Zigenhain vnd Neda etc. Meinem genedigsten Fursten vnd HErrn zu handen.



German Translation (ChatGPT-4o)

English Translation (ChatGPT-4o)